- RASA Vestis
- RASA Vestispexae opposita, dicebatur olim recens sine villis, quales ex lana Istrica et Liburnica; quae pilo propior, confieri solebant. Plin. l. 8. c. 48. Istriae ac Liburniae lanam pilo propiorem, quam lanae et ideo pexis vestibus alenam et quam sola Ars scutulatô textu commendat in Lusitania. Ubi obiter notandum, scutulas in vestibus quadraturas fuisse ad instar plagarum, quibus retia distinguuntur, contextas, quae proin ex lana villosa haudquaquam poterant texit, quod villorum densitate textura et artificium operiretur: cum contra in lana pilo propiore scutulatus textus, non impedientibus villis, facile appareret. Istiusmodi itaque Rasae vestes, postquam usu obsolevêre, ut idem Plinius habet, colorem quidem amittebant, sed si tingerentur, recipiebant denuo et interpolabantur novaque videbantur, nihil enim praeter colorem amittebant, filorum texturam, sive veteres, sive recentes essent, facile ostentantes: secus in pexis, ubi detrita semel sila reparari non poterant. Meminit Rasae vestis Iuvenalis, Sat. 2. v. 97.Caerulea indutus scutulata, aut galbana rasa.Martialis item. ubi Togam rasam aestati iudicat aptiorem, l. 8. Epigr. 85. v. 3.Dona quod aestatis misi tibi, mense Decembri,Si quereris, rasam tu mihi mitte Togam.Alibi videtus levem appellare, l. 7. Epigr. 85 v. 8. nisi tenui filô intelligat, ideoque pretiosam, vide Octav. Ferrarium de Re Vesttar. l. 1. c. 17. Plinius, l. 8. c. 48. Togas rasas Phrygianasque D. Augusti novissimis temporibus coepisse, dum scribit: Turnebus Phryxianas legit, sicque sictas vult, quod Phryxaei velleris crispos et eminentes villos imitarentur, quas proin cum spissis coniungit Seneca, de Benef. l. 1. c. 3. Hi oppositae rasae fuerunt, id est, minime villosae: quemadmodum spissis rallae. Vide eundem Ferrarium, l. 2. c. 11. Aliquando tamen Rasae pro rallis sumuntur, apud Auctores, ut visum supra in voce Ralla. Sed et sericae vestis speciem hôc nomine venire infra videbimus, ubi de Serica veste.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.